[94] EPISTOLA XCIV.

Ornatissimo Viro

SUFFRIDO PETREO, Frisio.

Literarum humaniorum Professori.

Erphordiam.

Literae tuae, PETREE Ornatissime, mihi longe gratissimae fuerunt, grataque profecto tua in iis amicitiae nostrae nuper contractae commemoratio, ejusque constabiliendae, ut tu loqueris, voluntas. Ac, quantum quidem ad me attinet, nihil sane, aut optatius, aut jucundius esse mihi potest, quam in eorum amicitia conquiescere, quos & virtutis & eruditionis laude ad veram gloriam posteritati relinquendam contendere conspicio; quo in cursu, dum & me socium praebere cupio praeclarum esse duco, mutuis exemplis posse excitari etiam currentes, atque utinam, quod tu optas aliquando daretur in una eademque vivere civitate, quod quidem ego mallem istic, quam hic fieri; quamvis tu paulo aliter sentire videaris. Sed crede mihi, si eam Provinciam deseras, atque huc te referas fore, ut brevi consilii tui poeniteat vehementer, nec enim tam brevi hoc, quod tu speras hic futurum prospicio. Equidem egi cum CYPRIANO VOMELIO, ut, si fieri possit, ad Germanicam aliquam provinciam me promoveat, nam vana sunt omnia, quae hic possunt expectari. Vale. Lovanii IX. Kal. Aug. MDLX.

BOËTIUS EPO Roordahusius,

Tuus ex animo.